HOMERUS

HOMERUS
HOMERUS
nomen Poetae Graeci excellentissimi, quem quidam tempore Pythagorae vixisse, cum Servius Tullos rerum potiretur, asserunt. Strabo l. 5. p. 221. et l. 17. p. 834. Alii probabilius iudicant, natum tum, cum Smyrna ab Aeolibus conderetur, 18. An. post Cumas exstructas, 168. post Troiae ruinam. Vide Auctores infra citatos. Floruisse ante Romam conditam Annis circiter centum sexaginta C. Nep. tradit in libris Chronicorum. Caecum fuisse volunt, et ob id
Homeri nomen sortitum fuisse, quum prius Melesigenes diceretur, quod ad Meletem fluv. natus esset. Cumaei namque et Iones captos oculis ὁμήρους vocant. Hinc caecutiens Maeonius nuncupatur a Martiano Capella l. 1. De Patria eius nihil certi traditur. Peculiarem libellum de ea scripsit vir doctissimus Leo Allatius. Eius carmen, quod Iliados, et Odysseae nomen habet, Hymni enim Apollinis, Dianae, Mercurii, etc. non illum habuêre auctorem, ostendit Principum familias eius aetatis, et pingit imagines variarum personarum, conciliorum, et mirabilium eventuum in hac vita Basil. Magnus universam Homeri poesin laudem dixit esse virtutis. Et ante eum Horat. l. 1. Ep. 2. v. 4.
Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Plenius, ac melius Chrysippo, et Crantore dicit.
Aelian. scribit, Agathonem pictorem quendam Homerum pinxisse vomentem, reliquos vero poetas, ea quae ipse evomuisset, exhaurientes, ad quod et Ovid. respexit, Amor. Eleg. 8. v. 25.
Aspice Maeoniden, a quo seu fonte perennis
Vatum Pieriis ora rigantur aquis.
Et Manil. l. 2.
—— Cuiusque ex ore profusos
Omnis posteritas latices in carmima duxit.
Aristarchus textum Homeri correxit, et menda, quae librariorum incuriâ irrepserant, sustulit: Eustathius Archiep. Thessalonicensis, luculentissimis commentariis eum illustravit: Didymi notae supposititiae sunt. Mortuum esse Homerum senem, dolore victum, quod quaestionem stultam de pediculis solvere non potuerit, fabula est a quodam osore Homeri conficta. Sotades apud Stobaeum fame exstinctum prodidit: Τὸν θεῖον Ο῞μηρον λιμὸς κατεδαπάνηςε. Peculiarem de vita Homeri librum Herodor. vel potius alius quidam, sub hoc nomine, scripsit, Plutarch. item, et Porphyr. qui hodie exstant et coniunguntur ab Henr. Steph. editione Homeri, A. C. 1566. Vide et Clem. 1. Strom. Eus. Chron. A. C. 908. Abrah A. Gall. l. 17. c. 12. Solin. c. 42. Petav. de Dict. Timp. l. 9. c. 30. Gordon. Calvis. Scalig. Ricciolum, in Chron. Vosl. de Poet. Gr. Crinitum, etc. Sed de Homero nos alibi. Nic. Lloyd. Fuit alter. Homerus Chius, medicinâ clarus, teste Archilocho. Tertius Chius magicâ arte clarus. Idem. Quartus, institoriâ arte Salaminensis civis perdives. Idem Quintus Colophonius pictor et statuarius praeclarus habitus. Idem. Sextus civis Atheniensibus leges dedit. Idem. Septimus, arte Musicâ et Geometriâ clatus. Idem. Octavus, patriâ Maeon, certamine Olympico vicit, cui postea ius literarum, et linguae Graecae emendandarum soli tributum est, cuius quoque emendatione, et literae, et lingua Graeca usque in hanc diem contenta fuit. Idem Ceterum Homero illi inclito Smyrna, quae prae ceteris eius natales sibi deposcebat, templum exstruxit, inque eo simulacrum illius collocavit, teste Strab. l. 14. p. 646. Ietae quoque seu Ius ins. quae Cycladum una est, prope Theram, incolae divinis eum honoribus excoluêre, ut Varroni relatum de Imagin. l. 1. ubi A. Gell. teste l. 3. c. 11. Homeri imagini hoc epigramma apposuit:
Capella Homeri camdida hoc tumulum indicat.
Quod ara Ietae mortuo faciunt sacra.
Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 13. sub fin, Ι᾿ήτης enim gentile ab Ι῎ος, ut Steph. indicat in hac voce: ubi et matrem Homeri ex hac ins. fuisse, suggerit. Unde videmus sententiam Varronis esse, non aliunde melius intelligi, quae partria sit Homeri, quam quod Ietae sive Ienses sacra ei faciunt. Atque addit, id candida eos fecisse capella, nempe ut Apollinari viro. Nam Apollini solere capros albos sacrificari, etiam Liv. indicat l. 25. c. 12. Ion autem patriam esse Homeri, etiam Aristoteli proditum, ibique sepultum fuisse, traditum Dionys. Halic. Strab. Plutarcho, Suid. Vide Hier Magium Miscell. l. 3. c. 1. Salmas. ad Solin. passum, alios, et supra Homeridae. Addam saltem, nummi antiqui, ex genere eorum, quos Contorniatos vocant, Smyrnae reperti, in cuius una parte Homeri effigies, cum Inscr. ωΜΗΡΟΣ et palma ad latus, in altera aliquis equum manu tenens, qui forte in publicis Ludis eius Urbis victoriam consecutus erat, hocque rei monumentum extare voluit, meminisse, eiusque typum exhibere Iac. Spon. Itin. Part. III. p. 193. Sed et Amastrianorum nummi, in cuius altera facie fluv. Meles iacens lyramque tenens alterâ bene barbatum ac coronatum Homeri caput expressum, meminêre Pignor. et Ramiresius, ut infra videbimus in voce Meles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Homerus of Byzantium — Homerus (Greek: Polytonic|Ὅμηρος) from Byzantium was an ancient Greek grammarian and tragic poet. He was also called ho Neoteros ( the Younger ), to distinguish him from the older Homerus (Homer).The son of the grammarian Andromachus and the… …   Wikipedia

  • Homērus Latīnus — Homērus Latīnus, s. Pindarus Thebanus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • HOMERUS Jun — vel Tragicus, ultimus ex Pleiade Poetarum, Hierapoli anus, cui mater Byzantina Myro, poetria …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Homerus Latinus — Die Ilias Latina (lateinische Ilias), auch Homerus Latinus (lateinischer Homer), ist ein Epos aus der Zeit des römischen Kaisers Nero, vollendet 68 n. Chr. Der Verfasser hat sich mit einem Akrostichon in den Anfangsbuchstaben der ersten und… …   Deutsch Wikipedia

  • Papilio homerus — ? Papilio homerus Научная …   Википедия

  • Papilio homerus — Taxobox name = Homerus Swallowtail Butterfly status = EN | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Lepidoptera familia = Papilionidae genus = Papilio species = P. homerus binomial = Papilio homerus… …   Wikipedia

  • 5700 Homerus — Infobox Planet minorplanet = yes width = 25em bgcolour = #FFFFC0 apsis = name = Homerus symbol = caption = discovery = yes discovery ref = discoverer = van Houten and Gehrels discovery site = Palomar discovered = October 16, 1977 designations =… …   Wikipedia

  • Quandoque bonus dormītat Homerus — (lat.). »zuweilen schlummert (ist nachlässig) selbst der gute Homer«, Zitat aus Horaz »Ars poetica«, V. 359 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • aliquando bonus dormitat Homerus — foreign term Etymology: Latin sometimes (even) good Homer nods …   New Collegiate Dictionary

  • Quandoque bonus dormitat Homerus. — См. На всякого мудреца довольно простоты …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”